Ita ancipiti proelio diu atque
acriter pugnatum est. Diutius cum sustinere nostrorum impetus non possent,
alteri se, ut coeperant, in montem receperunt, alteri ad impedimenta et carros
suos se contulerunt. Nam hoc toto proelio, cum ab hora septima ad vesperum
pugnatum sit, aversum hostem videre nemo potuit. Ad multam noctem etiam ad
impedimenta pugnatum est, propterea quod pro vallo carros obiecerunt et e loco
superiore in nostros venientes tela coiciebant et non nulli inter carros
rotasque mataras ac tragulas subiciebant nostrosque vulnerabant. Diu cum esset
pugnatum, impedimentis castrisque nostri potiti sunt. Ibi Orgetorigis filia
atque unus e filiis captus est. Ex eo proelio circiter hominum milia CXXX
superfuerunt eaque tota nocte continenter ierunt [nullam partem noctis itinere
intermisso]; in fines Lingonum die quarto pervenerunt, cum et propter vulnera
militum et propter sepulturam occisorum nostri [triduum morati] eos sequi non
potuissent. Caesar ad Lingonas litteras nuntiosque misit, ne eos frumento neve
alia re iuvarent: qui si iuvissent, se eodem loco quo Helvetios habiturum. Ipse
triduo intermisso cum omnibus copiis eos sequi coepit.
Nessun commento:
Posta un commento