Quod ubi Caesar animadvertit, naves longas,
quarum et species erat barbaris inusitatior et motus ad usum expeditior, paulum
removeri ab onerariis navibus et remis incitari et ad latus apertum hostium
constitui atque inde fundis, sagittis, tormentis hostes propelli ac submoveri
iussit; quae res magno usui nostris fuit. Nam et navium figura et remorum motu
et inusitato genere tormentorum permoti barbari constiterunt ac paulum modo
pedem rettulerunt. Atque nostris militibus cunctantibus, maxime propter
altitudinem maris, qui X legionis aquilam gerebat, obtestatus deos, ut ea res legioni
feliciter eveniret, ' desilite', inquit, ' milites, nisi vultis aquilam
hostibus prodere; ego certe meum rei publicae atque imperatori officium
praestitero.' Hoc cum voce magna dixisset, se ex navi proiecit atque in
hostes aquilam ferre coepit. Tum nostri cohortati inter se, ne tantum dedecus
admitteretur, universi ex navi desiluerunt. Hos item ex proximis primi navibus cum conspexissent, subsecuti hostibus
adpropinquaverunt.
Guida all'analisi
- quod: che valore ha?
- ubi: che proposizione introduce?
- nostris...cunctantibus: di che costrutto di tratta?
- ut...evenerit: di che proposizione si tratta?
Nessun commento:
Posta un commento